- NORTMANNI
- NORTMANNISigeberto eiusque saeculi scriptoribus omnes fere gentes Septentrionales dicuntur, ubi sunt Norvegiani, Sueci, coeterique quio Scandiam peninsulam in colunt. Valesio inter Septentrionales Europae nationes maxime olim eminuêre Dani, Suethidi atque Nortmanni, qui subactis finitimis populis, tria Regna non obscura condiderunt, et Germaniam, Britanniam Insul. ac Galliam multis ac saevis incursionibus vexaverunt, ex Iornande de orig. et gestis Gothorum, qui Danorum Suethidorumque meminit et inter Scanziae suae 28. nationes numerat: Scriptoribus item rerum Anglic. qui Danorum, Suethidorum Nortmannorumque mentionem faciunt; quorum ultimosnotiore ac recentiore nomine Norwagenses, Norwegensesque appellant, ut ex Henr. Huntintoniensi prol. l. 5. Histor. et Rogero Hovedeno Annal. part. priore, patet. Et Dani quidem, ab ipsismuet de Danske, a Germanis die Daenen, a Gallis Danois; Suethidi autem patriâ linguâ the Suenske, Germanis die Sueden, Gallis Suedois et Suedes, hodieque appellantur. Nortmannorum vero vel Norwagensium regionem Magister Adamus, qui circa A. C. 1080. scripsit, modo Nordmannia,, modo Nordwegiam vocat: Ut alios taceam. Eosdem Sueones olim dictos esse, docet Eginhardus de Vita Caroli M. et Rembertus de Vita S. Anscharii, ut sic Suethidi veteres, qui hodierni Sueci, cum Sueonibus priscis male a quibusdam confundantur. Et certe Sueones cum Galliam incursionibus suis vexare coeperunt, quod factum Caroli M. Principatu, iam tum Nortmanni, i. e. Aquilonares a situ vocabantur: quod nomen licet omnibus Septentrionalibus Aquilonaribusque ex aequo convenire posse nationibus videretur, tamen Sueconibus praecipue, atque nonnumquam Danis, nec non Russis, a Germanis at tribuebatur, testibus Eginhardô et Aimoinô: Quiambo cum Abbone aliisque promiscue nunc Nortmannos. nunc Danos vocant, quod, ut finitimi alteri alteris erant, ita alteri alteris iuncti saepe piraticam exercebant: adde, quod Dani Gallis propiores erant, adeoque notiores. Cynocephali porro per iocum dicti leguntur a Gallis, quod more canum capita plana haberent: ut hodieque in eorum posteris apparet, cum capite suntrasô. Certe Monachus Sanctigallensis l. 2. de gestis Caroli M. c. 21. eum Principem, de Godefridi Regis Nordmannorum caede ac copiis hac illacque dilapsis, ita loquentem introducit: Videre non merui, quomodo Christiana manus mea cum Cynocephalis illis luserit. Iidem et Bigothi a Francis dicti sunt, propterea quod Rollo, illorum Dux, bi Goth, i. e. per Deum iuraverit, se pedem Caroli Francorum Regis pro accepta Neustria minime osculaturum, ut legitur in Chron. ad A. C. 1137. vel quia is, acceptâ provin ciâ a Carolo Simplice, iam baptizatus cum suis, patriâ linguâ fidem Regi per Deum iuraverit pollicitusque sit, ut refert Guil. Nangiacensis ad A. C. 896. A quo tempore per iocum, et ex ignorantia linguae Bigot seu Bigoti vocati sunt: Gallicâ linguâ Norois quandoque dicti. Fulcherius Carnotensis Histor. Hieros. l. 2. Noroenses vocat: Matth. Westmonasteriensis, nunc Norwegenses, nunc Norenses: Radulsus de Diceto aliique Norreganos; quidam Noricos quoque: Abbo l. 2. de obsid. Lut. nunc Allophylos, nunc Gentiles: alii similiter Paganos, ab idolorum cultu appellant et. Haec varia Normanorum, quos Norvegia olim Regnum, nunc Regni Danici provincia, frigore ac nivibus squalida et maximis silvis acmontibus ad Suecia divisa, per annos amplius centum Galliae immisit, nomina sunt. Et quidem, ut dictum, Carolô M. imperante primum piraticam exercuêre: deinde maiore classe contractâ, Frisiam et Saxoniam, Germanicae Regiones maritimas, ac litora Galliae vastavêre. Regnante Ludovicô Piô, idem ab iis factum, et ora Galliae, quâ Oceano alluitur, cum Insulis Frisiaque vexata, ac tributum ab incolis exactum. Mortuô dein Imperatore ortôque inter tres eius filios bellô gravissimô, eâ occasione usi multo quam ante atrocius crebriusque saevierunt, et nunc iunctis in unum viribus, nunc divisis classibus, unô tempore diversis ex partibus Galliam aggressi sunt, ac maiora flumina adversa subeundo, loca omnia ripis fluviorum adpoita igni ferrôque vastaverunt. Tum paucissimis urbibus castellisque intactis remanentibus, sacra profanaque direpta, innumeri homines caesi, capti, decimati: Spoliatisque miseris incolis tributum impositum est, quô acceptô praedones domum reverterentur. Eadem sub Carolo Calvo, eiusque filio ac nepotibus, a variis Nortmannorum Archipiratis ac Regulis, Gallia passa est: e quibus Rollo cum ferocissime Gallorum iugulis immineret, Carolus Francorum Rex, quem vulgo Simplicem cognominant, Caroli Calvi nepos, eum cum suis, dummodo Christiani fierent, in Galliae finibus collocare constituit, consentientibus Optimatibus universis. Vide Hadr. Vales. Notit. Galliae, B. Rhenanum cum Notis Ottonis ICti et supra, in voce Normannia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.